

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 7: Versus 36
Et praecepit illis ne cui dicerent.Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione.Quanto autem eis,etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest[Matth. 15.]: humilitas semper praecedit gloriam.Adaperire.Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendae, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur:Statim apertae,etc.
Glose
Quanto autem eis praecipiebat,etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis praedicarent, et hoc praecipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] praedicare debeant, quibus jubet ut praedicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.